- TECHNICI
- TECHNICIGraece Τεχνικοὶ, memorati A. Gellio, l. 17. c. 5. acutuli fuêre et minutuli Doctores, in disserendo tamen non impgri. quasi dicas Artificiales. Maximus Victorinus de Arte Gramm. l. 1. interpretatur Artium traditores: a mediae aetatis Scriptoribus Latinis Artigraphi nominantur, ut saepius facit Albinus Flaccus Alcuinus, l. de sept. Art. Ita autem Gellio dicuntur Doctores isti, qui totam Philosophiae et Eloquentiae Artem per praecepta, in compendium redacta, et libellos exiguos, se tradere profitebantur. De quibis et Quintilianus ait, l. 2. c. 14. Nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerunt et veluti decretis Technicorum tutos putent. Graeci tamen Τεχνικῶν vocem in laude ponunt. Sic Eunapius in Iuliano, Η῏σαν μὲν γὰρ καὶ κατὰ ταυτὸν ἕτεροί τινες παρα ψαύοντες τοῦ καλοῦ καὶ πρὸς τὴν ἐκείνου δόξαν διαιρόμενοι, Α᾿ψίνης τε ὁ ἐκ Λακεδαίμονος, δόξαν ἔχεν Τεχνικοῦ τινος. i. e. Erant eôdem tempore alii nonnulli, qui honestatis amore accensi, ad illius gloriam adspirantes, animos erigebant, quos inter et Apsines Lacedaemonius, Technici, (sive ut vertit Hadr. Iunius Professoris Artium Librralium) nomen adeptus. Tzetzes quoque, Chiliad. 2. Rhet. Technicorum eloquentiam et in dicendo vim laudans, inquit:Δεῖξαι Ρ῾ητόρων βουληθεὶς τῶ Τεχνικῶν τὸ ςθένος,Vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in Aulum Gellium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.